Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=109

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 109

Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cure haec sit alia satio in creatione. At, inquit, "Qui est caelebs, curat quae sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori." Quid vero? annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam el, qui uxorem duxit, una cam conjugio etiam esse sollicitum de iis quae sunt Domini? Sed quemadmodum "quae non nupsit, sollicita est de iis, quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:" [2600] ita etiam quae nupsit, et de iis, quae sunt mariti, et de iis, quae sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambae enim sant sanctae in Domino: haec quidem ut uxor, ilia vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: "Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat." [2601] Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quae adversetur sufficientiae: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumifur apud Apostolum. De his dicit propheta: "Peccatis vestris venundati estis." Et rursus: "Pollutus es in terra aliena:" [2602] conjunctionera sceleratam existimans, quae cum alieno corpore facta est, et non cure eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: "Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui prae esse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quae dam diverterunt post Satanam." [2603] Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: "Servabitur autem per filiorum procreationem." [2604] Et rursus Servatot dicens Judaeos "generationem pravam et adulteram," docet cos legem non cognovisse, ut lex vult: "sed seniorum traditionem, et hominum praecepta sequentes," adulterate legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judaeos non erant admissae communes mulieres: verum prohibitum erat adulterinm. Qui autem dicit: "Uxorem duxi, non possum venire," [2605] ad divinam coenam, est quidera exemplum ab eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: "Inveteravi inter omnes inimicos meos," [2606] per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccaturn, et creatorera generationis.

[2600] 1 Cor. vii. 32, 33, 34.

[2601] 1 Cor. vi. 18.

[2602] Isa. l. 1.

[2603] 1 Tim. v. 14, 15.

[2604] 1 Tim. iii. 15.

[2605] Luke xix. 20.

[2606] Ps. vi. 8.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=109