|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 108
Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: "Bonum est carnero non coinedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum." [2589] Et: "Bonum est manere sicut ego." [2590] Sed et qui utitur, "cum gratiarum actione," [2591] et qui rursus non utitur, ipse quoque "cure gratiarum actione," et cure moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epistolae, quae moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia praecepta contineant, nusquam honesrum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum "vocatus est unusquisque" inoffense et perfecte eligens. "Et erat tetra Jacob laudam supra omnem terram," [2592] inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationera, in earn dicens interitum cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: "Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et aerugo demolitur;" [2593] nec erubescit his addere ea, quae dicit propheta: "Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet." [2594] Sed neque nos contradicimus Scripturae, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, pnedicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum cos hortatur, qui solum opibus abundare, egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: "Operamini non cibum, qui petit; sed eum, qui manet in vitam aetenam." [2595] Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: "Filiillius saeculi nec nubunt, nec nubuntur." [2596] Sed hanc interrogationera et cos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem, "filiis hujus saeculi," [2597] non dixit ad distinctionera alicujus alius sacculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt saeculo, cum per generationera sint filii, et gighunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam praetergreditur: sedhaec generario, quae similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. "Unus est ergo Pater noster, qui est in coelis:" [2598] sed is ipse quoque Pater est omnium per creationera. "Ne vocaveritis ergo, inquit, vobis patrein super terrain." [2599] Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos sevit satu, auctorem et causam vestrae essential, sed adjuvantem causam generationis, vel ministrum potius.
[2589] Rom. xiv. 21.
[2590] 1 Cor. vii. 8.
[2591] Rom. xiv. 19.
[2592] Sophon. iii. 19.
[2593] Matt. vi. 19.
[2594] Isa. l. 9.
[2595] John vi. 27.
[2596] Luke xx. 35.
[2597] Luke xx. 34.
[2598] Matt. xxiii. 9.
[2599] Matt. xxiii. 9.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=108