Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=81

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 81

Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque mate intellexisse, in Republica dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, quae nondum nupserant, esse communes eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatram quoque est commune spectatorum; esse autem unamquamque uniuscujusque qui praeoccupasset, et non amplius communem esse earn quae nupsisset. Xanthus autem in iis, quae scribuntur Magica: "Coeunt autem," inquit, "magi cum matribus et filiabus: et fas esse aiunt coire cure sororibus, et communes esse uxores, non vi et clam, sed utrisque consentientibus, cure velit alter ducere uxorem alterius." De his et similibus haeresibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: "Similiter quidera hi quoque somniantes" (non enim vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: "Et os eorum loquitur superba." [2453]

Caput III.--Quatenus Plato Aliique E Veteribus Praeiverint Marcionitis Aliisque Haereticis, Qui a Nuptiis Ideo Abstinent Quia Creaturam Malam Existimant Et Nasci Homines in Poenam Opinantur.

Jam vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionitae, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionitae quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidera ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus praeditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quae ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quae sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et aerem respirant Creatoris, ut quiet ejus sint opera, et in iis, quae sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium.

[2453] Jude 8-17.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=81