|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 111
Caput XIV.--2 Cor. xi. 3, Et Eph. iv. 24, Exponit.
Jam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cure dicit: "Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quae est in Christo." [2609] Seal certum est, Dominum quoque "venisse" ad ea, "quae aberraverant." [2610] Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quae hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in praeceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster ternpus praevenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam "quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam" [2611] ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quae praevenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: "Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur," [2612] nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. "Veterem" autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiae et obedienti regeneraae. "Pelliceas" autem "tunicas" [2613] existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cure de ortu hominis, iis consequenter, quae prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. "Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in coelo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus." [2614] Recte ergo nos hae quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advencta essae peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.
[2609] 2 Cor. xi. 3.
[2610] Matt. xviii. 11, 12.
[2611] Matt. v. 28.
[2612] Eph. iv. 24.
[2613] Gen. iii. 21.
[2614] Phil. iii. 20.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=111