|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 106
His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum Servatorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelae, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit "simul convernire propter Satanam et intemperantiam," [2578] pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, "serviturum duobus dominis:" [2579] per consensure quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiae et fornicationi et diabolo. Haec autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quae tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. "Cognitio" quidem certe a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: "Cognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel." [2580] Vides, quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter Deum dixit, qui articuli prae missione, nempe ho Theos dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: "Etrursus simul convenite propter Satanam," [2581] in eum finera dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit naturae appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationera matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur intemperantiae, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, "Veterem" quidem "virum," legem; "novum" autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei: sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit prompter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi concedit matrimonii; nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitae perfectionem, quae agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit coelestem, qui apud se manserit, earn, quae est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret ceconomiae, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum.
[2578] 1 Cor. vii. 5.
[2579] Matt. vi. 24.
[2580] Gen. iv. 25.
[2581] 1 Cor. vii. 5.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=106