Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=105

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 105

Caput XII.--Verba Apostoli 1 Cor. vii. 5, 39, 40, Aliaque S. Scripturae Loca Eodem Spectantia Explicat.

Quod autem "ex consensu ad tempus orationi vacat" conjugium, doctrina est continentiae. Adjecit enim illud quidem, "ex consensu," ne quis dissolveret matrimonium; "ad tempus autem," [2571] ne, dum ex necessitate exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore getere existimat, quod virginem alat, recte cam dicit esse nuptum damrum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem, delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vitae suae instimtum augere ac intendere porefit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ira etiam matrimonium propria munera et ministeria, quae ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde "episcopos," inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesiae prae esse sint meditati. "Unusquisque" ergo, "in quo vocatus est" [2572] opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: "Nam quae sub viro est mulier," inquit, "viventi viro alligata est lege," [2573] et quae sequuntur. Et rursus: "Mulletest alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia." [2574] Sed in priore quidem particula, "mortificati estis," inquit, "legi," non matrimonio, "ut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis," [2575] sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quae strut intus, cogitationibus, quae sunt contrariae veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur haereses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: "Ne sicut setpens decepit Evam," [2576] quae "vita" dicitur, nos quoque inducti callidis haeresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptela connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionera reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere.

[2571] 1 Cor. vii. 5.

[2572] 1 Cor. vii. 24.

[2573] Rom. viii. 2.

[2574] 1 Cor. vii. 39, 40.

[2575] Rom. vii. 4.

[2576] 2 Cor. xi. 3.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=105