Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=101

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 101

Quid ergo dixerint? Desiithaec administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem ceconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriae cupiditatem, mulierum insanum amorem, paedicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quae sunt his similia. Horum autem ortus, est animae interitus: siquidem "delictis mortui" efficimur. [2544] Ea vero femina est intemperantia. Ortum autem et interitum creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, quae etiam sunt mundo permistae et confusae substantiae, proprietati suae restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: "Quousque morientur homines?" Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem animae dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: "Quoadusque pepererint mulieres," hoc est quandiu operabuntur cupiditates. "Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccaturn quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen," [2545] inquit Apostolus: naturali autem divinae ceconomiae necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animae conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa morris, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vitae propter eamdem causam. Proinde qua, prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata, [2546] propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum, seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, quae est in came, cum dicit: "Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sire per vitam, sire per mortera. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos." [2547] Per haec enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem prae sentiae in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, quae deinceps sequuntur, ex ils, quae dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quae est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: "Recteergo feci, quae non peperi:" scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: "Omni herba vescere, ea autem, quae habet amaritudinem, ne yescaris." Perhaec enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione praecepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, praeterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existlimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreate. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui praetextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctae cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt; et petit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, "assimilati jumentis." [2548]

[2544] Eph. ii. 5.

[2545] Rom. v. 12-14.

[2546] Gen. iii. 20.

[2547] Phil. i. 20-24.

[2548] Ps. xlviii. 21.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=101