|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 100
Caput VIII.--Loca S. Scripturae Ab Haereticis in Vituperium Matrimonii Adducta Explicat; Et Primo Verba Apostoli Romans 6:14, Ab Haereticorum Perversa Interpretatione Vindicat.
Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suae voluptati eas suffragari existimant; rum praecipue illam quoque: "Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;" [2537] et aliquas alias hujusmodi, quarum posthaec non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim nayera instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quae praedictae dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: "Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit." [2538] Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod "omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea quae fecit, sire bonum, sive malum:" [2539] ut quae per corpus fecit aliquis, recipiat. "Quare si quis est in Christo, nova creatura est," nec amplius peccatis dedita: "Vetera praeterierunt," vitam antiquam exuimus: "Ecce enim nova facta sunt," [2540] castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. "Quae est enim participatio justitiae et injustitiae? aut quae luci cure tenebris societas? quae est autem conventio Christo cum Belial? quae pars est fideli cum infideli? quae est autem consensio templo Dei cum idolis? [2541] Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei." [2542]
Caput IX.--Dictum Christi ad Salomen Exponit, Quod Tanquam in Vituperium Nuptiarum Prolatum Haeretici Allegabant.
Qui autem Dei creaturae resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, quae ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum AEgyptios. Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: "Veni ad dissolvendum opera feminae;" feminae quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum.
[2537] Rom. vi. 14.
[2538] Rom. vi. 15.
[2539] 2 Cor. v. 10.
[2540] 2 Cor. v. 16, 17.
[2541] 2 Cor. vi. 14, 15, 16.
[2542] 2 Cor. vii. 1.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=100