Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=116

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 116

Unde prae clare Apostolus: "Scripsi," inquit, "vobis in epistola, non conversari cure fornicatoribus," [2661] usque ad illud: "Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori." [2662] Et quod matrimonium non dicat fomicationem, ostendit eo, quod subiungit: "An nescitis, quod qui adhaeret meretrici, unum est corpus?" [2663] An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? "Et ne fraudetis," inquit, "vos invicem, nisi ex consensu ad tempus:" [2664] per dictionem, "fraudetis," ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quae praecedunt, ostendit, dicens: "Mulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro;" [2665] post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quae est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: "Iis, qui sunt juncti matrimonio, praecipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non sepamri; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater," [2666] usque ad illud: "Nunc autem sancta est." [2667] Quid autem adhaec dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cure "episcopum" quoque, "qui domui recte praesit," [2668] Ecclesiquoae ducem constituat; domum autem Dominicam "imius mulieris" constituat conjugium. "Omnia" ergo dicit esse "munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia." [2670] De ea autem voluptate, quae est praeter regulam: "Ne erretis," inquit; "nec fornicatores, nec idololatrae, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebnosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sum us," [2671] qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiae affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominatae cognitionis titulo, eam, qu, efficiae ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. "Quod reliquum est, fratres, quaecuque vera, quaecunque honesta, quaecunque justa, quatres, quam aecunque casta, quaecunque amabilia, ques, aecunque bonbilia, ques, quam ingreae famue bonbilia, ques, quam ingredientae; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; quae et didicistis; quae etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum." [2672] Et Petrus similia dicit in Epistola: "Ut fides vestra et spes sit in Deum, cure animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis;" [2673] quasi filii obedientiae, non configurati prioribus desideriis, quae fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: "Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum." [2674] Verumtamen quae adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio; nos longius, quam par sit, abduxit, et omtionem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quae sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat.

[2661] 1 Cor. v. 11.

[2662] 1 Cor. vi. 13.

[2663] 1 Cor. vi. 16.

[2664] 1 Cor. vii. 5.

[2665] 1 Cor. vii. 3.

[2666] 1 Cor. vii. 10, 11, 12.

[2667] 1 Cor. vii. 14.

[2668] 1 Tim. iii. 2, 4; Tit. i. 6.

[2670] Tit. i. 15.

[2671] 1 Cor. vi. 9, 10, 11.

[2672] Phil. iv. 8, 9.

[2673] 1 Pet. i. 21, 22.

[2674] 1 Pet. i. 14, 15, 16.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=116