Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=115

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 115

Caput XVIII.--Duas Extremas Opiniones Esse Vitandas: Primam Illorum Qui Creatoris Odio a Nuptiis Abstinent; Alteram Illorum Qui Hinc Occasionem Arripiunt Nefariis Libidinibus Indulgendi.

Justitiam ergo et salutis harmoniam, quae est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cure quavis impietate suscipientes continentiam; cure pie liceret castitatem, qu secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo antem odio creatumm, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, cream est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revem "effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes;" [2649] ut quiet ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati;" infeliciter illas audientes Scriptums: "Quae tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium." [2650] Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: "Ne ambulaveris in via cum ipsis, declixia pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cure sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt;" [2651] hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis, [2652] ait propheta, quas quidem Graeci kerkous appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum "irreque filii," [2653] erede polluti, manus sibi afferentes, et homicidae propinquorum. "Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio," [2654] nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, praecipit, "Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum," inquit; "ut Deo vivare, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego," ut vivebam per cupiditates; "vivit autem in me Christus," caste et beate per obedientiam praeceptorum. Quare tune quidem in came vivebam camaliter: "quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei." [2655] --"In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum," [2656] a contraria vitae institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam "Iniquorum virorum mala est conversatio; et hae sunt vitae omnium, qui ea, quae sunt iniqua, efficiunt." [2657] --"Vae homini illi," inquit Dominus; "bonum esset el, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret. [2658] Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret. [2659] Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos." [2660]

[2649] Jer. v. 8.

[2650] Prov. i. 14.

[2651] Prov. i. 15, 16, 17.

[2652] Apoc. ix. 10.

[2653] Eph. ii. 3.

[2654] 1 Cor. v. 7.

[2655] Gal. ii. 19, 20.

[2656] Matt. x. 5.

[2657] Prov. i. 18, 19.

[2658] Matt. xxvi. 24.

[2659] Matt. xviii. 6 seqq.

[2660] Rom. ii. 24.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=115