|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 134 Pages
Page 20
Irrita autem sunt et adulterina concubinarum semina. Ne semina, ubi non vis tibi nasci quod seminatum est. Neque ullam omnino tange mulierem, praeterquam tuam ipsius uxorem," ex qua sola tibi licet carnis voluptates percipere ad suscipiendam legitimam successionem. Haec enim Logo sola sunt legitima. Eis quidem certe, qui divini muneris in producendo opificio sunt participes, semen non est abjiciendum, neque injuria afficiendum, neque tanquam si cornibus semen mandes seminandum est. Hic ipse ergo Moyses cum ipsis quoque prohibet uxoribus congredi, si forte eas detineant purgationes menstruae. Non enim purgamento corporis genitale semen, et quod mox homo futurum est, polluere est aequum, nec sordido materiae profluvio, et, quae expurgantur, inquinamentis inundare ac obruere; semen autem generationis degenerat, ineptumque redditur, simatricis sulcis privetur. Neque vero ullum unquam induxit veterum Hebraeorum coeuntem cum sua uxore praegnante. Sola enim voluptas, si quis ea etiam utatur in conjugio, est praeter leges, et injusta, eta ratione aliena. Rursus autem Moyses abducit viros a praegnantibus, quousque pepererint. Revera enim matrix sub vesica quidem collocata, super intestinum autem, quod rectum appellatur, posita, extendit collum inter humeros in vesica; et os colli, in quod venit semen, impletum occluditur, illa autem rursus inanis redditur, cum partu purgata fuerit: fructu autem deposito, deinde semen suscipit. Neque vero nobis turpe est ad auditorum utilitatem nominare partes, in quibus fit fetus conceptio, quae quidem Deum fabricari non puduit. Matrix itaque sitiens filiorum procreationem, semen suscipit, probrosumque et vituperandum negat coitum, post sationem ore clauso omnino jam libidinem excludens. Ejus autem appetitiones, quae prius in amicis versabantur complexibus, intro conversae, in procreatione sobolis occupatae, operantur una cum Opifice. Nefas est ergo operantem jam naturam adhuc molestia afficere, superflue ad petulantem prorumpendo libidinem. Petulantia autem, quae multa quidem habet nomina, et multas species, cure ad hanc veneream intemperantiam deflexerit, lagneia, id est "lascivia," dicitur; quo nomine significatur libidinosa, publica, et incesta in coitum propensio: quae cum aucta fuerit, magna simul morborum convenit multitudo, obsoniorum desiderium, vinolentia et amor in mulieres; luxus quoque, et simul universarum voluptatum studium; in quae omnia tyrannidem obtinet cupidity. His autem cognatae innumerabiles augentur affectiones, ex quibus mores intemperantes ad summum provehuntur.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/paedagogus.asp?pg=20