|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 98
Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat etdet mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: "Esurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes cram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;" [2517] deinde subjungit: "Quatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis." [2518] Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? "Qui dat mendico, foeneratur Deo." [2519] Et: "Ne abstinueris a benefaciendo egeno," [2520] inquit. Et rursus: "Eleemosynae et fides ne te deficiant," [2521] inquit. "Paupertas" autem "virum humiliat, ditant autem manus virorum." [2522] Subjungit autem: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus." Et: "Pretium redemptionis anima, propriae judicantur divitiae." [2523] Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: "Si vis perfectus esse, vende quae habes, et da pauperibus," refellit eum qui gloriabatur quod "omnia a juventute praecepta servaverat;" non enim impleverat illud: "Diliges proximum tuum sicut teipsum:" [2524] tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. "Possessio (enim,) quae cure iniquitate acceleratur, minor redditur." [2525] "Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent." [2526] De quibus scripture est: "Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi." [2527] Qui enim "seminal et plura colligit," is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, coelestia acquirit et aeterna. Est autem alius, qui nemini impertit, let incassum "thesauros in terra colligit, ubi aerugo et tinea destruunt." [2528] De quo scriptum est: "Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum." [2529] Hujus "agrum" Dominus in Evangelio dicet "fuisse fertilem:" [2530] deinde cum vellet fructus reponere, et esset "majora horrea aedificaturus," sibi dixisse per prosopopoeiam: "Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, laetare:" "Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam ate repetunt; quae ergo parasti, cujus erunt?"
[2517] Matt. xxv. 35, 36.
[2518] Matt. xxv. 40.
[2519] Prov. xix. 17.
[2520] Prov. iii. 27.
[2521] Prov. iii. 3.
[2522] Prov. x. 4.
[2523] Prov. xiii. 8.
[2524] Matt. xix. 16; Mark x. 17; Luke xviii. 18.
[2525] Prov. xiii. 11.
[2526] Prov. xi. 23.
[2527] Ps. cxi. 9.
[2528] Matt. vi. 19.
[2529] Hagg. i. 6.
[2530] Luke xii. 16-20.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=98