|
Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.
This Part: 128 Pages
Page 92
Quid vero? an nescitis, viri egregii (loquor enim tanquam praesentibus), quod cure praeceptis, quae se recte habent, pugnantes, propriae saluti resistis? Non enim ea, quae sunt utiliter edicta, sed vos ipsos evertitis. Et Dominus: "Luceant" quidera, inquit, "bona vestra opera:" [2471] vos autem libidines et intemperantias vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legislatoris praecepta dissolvere, quanam de causa, illud quidem: "Non moechaberis;" et hoc: "Stuprom puero non inferes," et quae cunque ad continentiam conferunt, dissolvere conamini, propter vestram intemperantiam non dissolvitis autem, quae ab ipso fit, hiemem, ut media adhuc hieme aestatem faciatis: neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui historias composuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere? Cur vero non omnibus praeceptis repugnatis? Nam cum ille dicat; "Crescite et multiplicamini," [2472] oporteret vos, qui adversamini, nullo modo uti coitu. Et cure dixit: "Dedi vobis omnia ad vescendum" [2473] et fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente: "Oculum pro oculo," [2474] oportuit vos decertationem contraria non rependere decertatione. Et cure furem jusserit reddere "quadruplum," [2475] oportuit vos furl aliquid etiam adhere. Rursus vero similiter, cum praecepto: "Diliges Deum tuum ex toto corde tuo," [2476] repugnetis, oportuit nec universomm quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixent: "Non facies sculptile neque fusile," [2477] consequens erat ut etiam sculptilia adoraretis. Quomodo ergo non impie facitis, qui Creatori quidem, ut dicitis, resistiris; quae sunt autem meretricibus et adulteris similia, sectamini? Quomodo autem non sentiris vos eum majorem facere, quem pro imbecillo habetis; si quidera id fit, quod hic vult; non autem illud, quod voluit bonus? contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis, imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex quibusdam locis propheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas, quae allegorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta sumentes. Dicunt enim scriptum esse: "Deo restiterunt, et salvi facti sunt:" [2478] illi autem "Deo impudenti" addunt; et hoc eloquium tanquam consilium praeceptum accipiunt: et hoc ad salutem conferre existimant, quod Creatori resistant. At "impudenti" quidem "Deo," non est scriptum. Si autem sic quoque habeat, eum, qui vocatus est diabolus, inteligite impudentem: vel quod hominem calumniis impetat, vel quod accuset peccatores, vel quod sit apostata. Populus ergo, de quo hoc dictum est, cum castigaretur propter sua peocata, aegre ferentes et gementes, his verbis, quaedicta sunt, murmurabant, quod aliae quidem gentes cum inique se gerant non puniantur, ipsi autem in singulis vexentur; adeo ut Jeremias quoque dixerit: "Cur via impiorum prosperatur?" [2479] quod simile est ie, quod prius allatum est ex Malachia: "Deo restiterunt, et salvi facti sunt." Nam prophetae divinitus inspirati, non solum quae a Deo audierint, se loqui profitentur; sed et ipsi etiam solent ea, quae vulgo jactantur a populo, exceptionis modo, edicere, et tanquam quae stiones ab hominibus motas referre: cujusmodi est illud dictum, cujus mentio jam facta est. Nunquid autem ad hos verba sua dirigens, scribit Apostolus in Epistola ad Romanos: "Et non sicut blasphemamur, et sicut dicunt aliqui nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant bona, quorum justa est damnatio?" [2480] Ii sunt, qui inter legendum tono vocis pervertunt Scripturas ad proprias voluptates, et quorumdam accentuum et punctorum transpositione, quae prudenter et utiliter praecepta sunt, as suas trahunt delicias. "Qui irritatis Deum sermonibus vestris," inquit Malachias, "et dicitis, in quonam eum irritavimus; Dum vos dicitis: Quicunque facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eis complacuit; et ubi est Deus justitiae?" [2481]
[2471] Matt. v. 16.
[2472] Gen. i. 28, ix. 1.
[2473] Gen. i. 29; ix. 2, 3.
[2474] Ex. xxi. 24.
[2475] Ex. xxii. 1.
[2476] Deut. vi. 5.
[2477] Deut. xxvii. 15.
[2478] Mal. iii. 15.
[2479] Jer. xii. 1.
[2480] Rom. iii. 8.
[2481] Mal. ii. 17.
Clement of Alexandria Home Page
Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion |
Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=92