Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=103

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 103

Caput XI.--Legis Et Christi Mandatum de Non Concupiscendo Exponit.

His sic ostensis, age Scripturas, quae adversantur sophistis haereticis, jam adducamus, et regulam continentiae secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quae Scriptura cuique haeresi contraria sit, cam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, "Non concupisces uxorem proximi tui," [2553] prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quae dicit ex sua ipsius persona: "Audivistis legem praecipientem: Non moechaberis. Ego autem dico: Non concupisces." [2554] Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum" captiva" habere consuetudinem. [2555] Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum quae dominatur impulsio, probata sit prae finito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scripturn ostenderis, qui cum praegnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantera Moysis patrem, cure triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturae legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viii quidera seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Judaeos paulatim proveheris ad continentiam, cure "tribus diebus" [2556] deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. "Nosergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus," si ex praeceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sire tota simul Ecclesia. "Quareegredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens." [2557] Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quae adhuc vivebant in fornicatione, praeterea autem a prius quoque dictis haeresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Panlus quoque verba dirigens ad eos, qu ierant iis, qui dicti sunt, similes: "Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei. [2558] Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo." [2559] Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum hubeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in prim is, inquam, nuptiis. "Vereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quae in Christo est," [2560] pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus.

[2553] Ex. xx. 17.

[2554] Matt. v. 27, 28.

[2555] Deut. xxi. 11, 12, 13.

[2556] Ex. xix. 20.

[2557] 2 Cor. vi. 16, 17, 18.

[2558] 2 Cor. vii. 1.

[2559] 2 Cor. xi. 2.

[2560] 2 Cor. xi. 3.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://www.ellopos.net/Elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=103