Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=79

ELPENOR - Home of the Greek Word

Three Millennia of Greek Literature
CLEMENT OF ALEXANDRIA HOME PAGE  

Clement of Alexandria: STROMATA (MISCELLANIES), Part II, Complete

Translated by Alexander Roberts and James Donaldson.

Clement of Alexandria Home Page  Clement of Alexandria in Print

ELPENOR EDITIONS IN PRINT

The Original Greek New Testament

This Part: 128 Pages


Page 79

A quo etiam profluxit haeresis eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro De justitia, "Justitiam Dei esse quamdam cure aequalitate communionem. AEquale quidera certe coelum undequaque extensum totam terrain cingit. Et nox ex aequo stellas omnes ostendit; et diei auctorem et lucis patrem, solem, Deus ex alto aequalem effudit omnibus, qui possunt videre (illi autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, femmas et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cure autem omnibus animantibus aeque ipsum communem effuderit. bonis et malis justitiam suam confirmat, cure nemo possit plus habere, neque auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit omnibus animantibus communia exorm nutrimenta, communi justitia ex aequo data omnibus: et ad ea, quae sunt hujusmodi, similiter se habet genus boum, ut bores; et suum, at sues, et ovium, ut oves; et reliqua omnia. Justitia enim in iis apparel esse communitas. Deinde per communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune nutrimentum editur humi pascentibus jumentis omnibus, et omnibus ex aequo; ut quod nulla liege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat, jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita: ex aequo autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communionera: ex aequo communiter omnibus oculum ad videndum, creator et pater omnium, sua justitia legera ferens, praebuit, non discernens feminam a masculor non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, el, ut semel dicam, nullum a nullo; sed aequalitate et communitate visum similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem, inquit, hominum, cum ignorationem castigare non possent, contra leges facere docuerunt: legum enim proprietas dissecuit divinae legis communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis: `Per legem peccatum cognovi.' Et meum et tuum dicit subiisse per leges, ut quae non amplius communiter fruantur (sunt enim communia), neque terra, neque possessionibus, sed neque matrimonio. Fecit enim rites communiter omnibus, quae neque passerem, neque furem abnegant; et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et aequalitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter omnia fecisset homini, et feminam cure masculo communiter conjunxisset, et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam, communionem cum aequalilate.

Previous Page / First / Next Page of Clement - Stromata (Miscellanies)
Clement of Alexandria Home Page ||| More Church Fathers

Elpenor's Free Greek Lessons
Three Millennia of Greek Literature

 

Greek Literature - Ancient, Medieval, Modern

Clement of Alexandria Home Page   Clement of Alexandria in Print

Elpenor's Greek Forum : Post a question / Start a discussion

Learned Freeware

Reference address : https://www.ellopos.net/elpenor/greek-texts/fathers/clement-alexandria/miscellanies.asp?pg=79